IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER PRIMUS [1:4] QUI PRAEDESTINATUS EST FILIUS DEI IN VIRTUTE SECUNDUM SPIRITUM SANCTIFICATIONIS EX RESURRECTIONE MORTUORUM, IESU CHRISTI DOMINI NOSTRI; |
[1:4] QUI PRAEDESTINATUS EST FILIUS DEI IN VIRTUTE SECUNDUM SPIRITUM SANCTIFICATIONIS EX RESURRECTIONE MORTUORUM, IESU CHRISTI DOMINI NOSTRI;
QUI PRAEDESTINATUS EST, secundum carnem scilicet, hoc est diuina gratia praeparatus pro qua et matri eius dictum est: Aue, gratia plena. 'Praedestinatio' quippe dicitur dininae gratiae praeparatio. Praedestinatus, inquam, FILIUS DEI IN VIRTUTE, hoc est ut esset uirtus et fortitudo omnium per fidem ei cohaerentium.
SECUNDUM SPIRITUM SANCTIFICATIONIS. Ad duo praemissa duo alia subnectit, quasi singula singulis reddens. Ad illud quidem quod primo dixit: "Qui factus est ei ex semine Dauid secundum carnem", istud subiungit: SECUNDUM SPIRITUM SANCTIFICATIONIS, hoc est per operationem diuinae gratiae quae Spiritus Sanctus dicitur, mundantem prius et sanctificantem a peccato matrem eius, ut de semine peccatoris Dauid sacrosanctam carnem assumeret; ad illud uero aliud quod secundo praemiserat: Qui praedestinatus est Filius Dei in uirtute, istud adnectit: EX RESURRECTIONE MORTUORUM IESU CHRISTI, ac si diceret: ex tunc factum est ut esset uirtus seu fortitudo omnium per fidem ei cohaerentium, ex quo eius resurrectio completa est, testificata per resurrectionem mortuorum eodem die factam, de quibus scriptum est quia
uenerunt in sanctam ciuitatem et apparuerunt multis.
Tunc enim omnis infidelitatis dubitatio abscessit quae de passione discipulis quoque acciderat, quorum quidam iam desperati dicebant:
Nos autem sperabamus quod ipse esset redempturus Israel.
Mortuos Iesu Christi dicit, id est ad honorem ipsius; qui ad hoc mortui fuerant, ut eum resurrectionis suae testimonio glorificarent. Possumus et resurrectionem spiritualem animae a uitiis accipere de qua Simeon ait quia
positus est hic in ruinam et resurrectionem multorum.
Solus quippe est Christus qui a morte animae liberare potest, agnus scilicet
Notandum quod, ut ait beatus Augustinus in Enchiridion, cum dicatur Christus natus ex Spiritu Sancto et Maria, non tamen ideo filius Spiritus Sancti dicitur sicut Mariae, cum uidelicet non sit natus aut conceptus ex substantia Spiritus Sancti sicut ex substantia Mariae, sed potius per operationem Spiritus Sancti, id est diuinae gratiae excellens eius conceptio siue natiuitas facta est, et ideo ex illo quoque natus, hoc est conceptus per illum dicitur. Non enim omne quod ex aliquo nascitur 'filius' eius dicitur, ut capilli ex capite uel pediculi ex nobis nascentes. Ex aqua quoque et Spiritu denuo renascentes, nequaquam filii aquae dicimur. Solent et filii dici eorum a quibus non nascuntur, ut filii adoptiui, filii diaboli, filii gehennae uel filii per doctrinam. Si quis tamen Christum secundum hominem Filium Dei aut Spiritus Sancti dicat, eo quidem modo quo caeteros fideles per filialem ei timorem subiectos, non absurdum arbitror. Non tamen ideo plures habet patres, propter Deum scilicet Patrem et Spiritum Sanctum, cum praesertim nec caeteri electi plures patres ideo habeant propter personarum diuersitatem. Neque enim ibi plures patres dicendum est sicut nec plures deos aut dominos, cum nulla sit ibi rerum diuersitas aut numeri differentia.
Si uero quaeratur utrum homo ille in Christo, a Verbo assumptus, sit adoptiuns Dei Filius sicut caeteri electi, cum hoc quoque bonum per gratiam habeat -- non puto concedendum. Qui enim adoptantur et sic filii efficiuntur, utique prius erant non eo modo filii quo facti sunt. At uero homo ille a Verbo assumptus, omnino sine peccato et natus et conceptus, statim ex quo exstitit, Filius Dei per gratiam fuit. Nos uero alii, qui cum peccato nascimur et filii irae dicimur, renati in baptismo per adoptionem esse incipimus quod prius non eramus. Ille itaque, licet per gratiam secundum humanitatem Filius dicatur, non tamen per adoptionem hoc accepit qui hoc ex quo fuit habuit. Unde Hilarius, De Trinitate, libro XII:
Et non qui filii Dei, sed per facturam Filii; fuimus enim aliquando filii iracundiae sed filii Dei per adoptionem effecti, et dici id meremur potius quam nascimur. Et quia omne quod fit antequam fiat non fuit, nos cum filii non fuissemus, ad id quos sumus efficimur. Ante enim filii non eramus sed postguam meruimus hoc sumus Sumus autem non nati sed facti, neque generati sed acquisiti. Acquisiuit enim sibi Deus populum et per hoc genuit. Genuisse autem Dominum filios numquam cum propnetatis significatione cognoscimus.