Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:31] QUID ERGO DICEMUS AD HAEC? SI DEUS PRO NOBIS, QUIS CONTRA NOS?

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:31] QUID ERGO DICEMUS AD HAEC? SI DEUS PRO NOBIS, QUIS CONTRA NOS?

 

QUID ERGO. Quandoquidem Deus ita de nostra sollicitus est salute ut praescierit, praedestinet, praedestinatos uocet, uocatos iustificet, iustificatos magnificet; Quid DICEMUS AD HAEC, hoc est contra hoc, quod impedimentum poterimus inuenire? Nullum utique, quia etsi ex nobis infirmi sumus QUIS CONTRA NOS praeualere poterit, SI DEUS PRO NOBIS, hoc est cum Deum habemus patronum?

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License