IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [8:32] QUI ETIAM FILIO SUO NON PEPERCIT, SED PRO NOBIS OMNIBUS TRADIDIT ILLUM: QUOMODO NON ETIAM CUM ILLO OMNIA NOBIS DONABIT? |
[8:32] QUI ETIAM FILIO SUO NON PEPERCIT, SED PRO NOBIS OMNIBUS TRADIDIT ILLUM: QUOMODO NON ETIAM CUM ILLO OMNIA NOBIS DONABIT?
De cuius quidem patrocinio uel defensione quam securi esse ualeamus adnectit, commemorans eius singularem dilectionem quam nobis exhibuit, dicens: QUI NON PEPERCIT ETIAM PROPRIO FILIO, id est consubstantiali, non adoptiuo, SED TRADIDIT ILLUM, uidelicet ad mortem PRO NOBIS OMNIBUS scilicet quos praesciuit seu, ut dictum est, PRAEDESTINAVIT, ut in eius sanguine nostrorum maculas dilueret peccatorum. Quod uero ait ETIAM PROPRIO FILIO, innuit Deum et aliis adoptiuis filiis antea pro nobis non pepercisse, sicut Isaiae siue Ieremiae uel nonnullis aliis prophetarum, qui ad populum Dei missi tamquam martyres pro salute hominum sunt occisi.
QUOMODO NON ETIAM, hoc est qua ratione potest dici ut in tanto de traditione Filii sui dono non dederit wosIs OMNIA, nostrae scilicet saluti necessaria?