IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [8:34] QUIS EST QUI CONDEMNET? CHRISTUS IESUS, QUI MORTUUS EST, IMMO QUI RESURREXIT, QUI ET EST AD DEXTERAM DEI, QUI ETIAM INTERPELLAT PRO NOBIS. |
[8:34] QUIS EST QUI CONDEMNET? CHRISTUS IESUS, QUI MORTUUS EST, IMMO QUI RESURREXIT, QUI ET EST AD DEXTERAM DEI, QUI ETIAM INTERPELLAT PRO NOBIS.
Aut si etiam accusator cesset, quis in nostra condemnatione perstiterit? Numquid ipse CHRISTUS qui tantam nobis exhibuit dilectionem, sicut ipse ait:
Maiorem hac dilectionem... etc.
ut pro nostra moreretur salute? ac si diceret: non.
IMMO QUI. Quasi corrigens quod dixerat QUI MORTUUS EST, quod est infirmitatis, subponit resurrectionis gloriam in ipso nobis exhibitam atque promissam, quae nos in omni tribulatione maxime consolatur; et quoniam resurrectio nonnullorum fuit iterum mortuorum sicut Lazari, uel etiam reproborum erit ad sinistram constituendorum: subdit: QUI EST AD DEXTERAM DEI, hoc est secundum ipsam humanitatem resuscitatam in aeterna beatitudine perseuerat, ibi quoque non immemor nostrae salutis ubi tamquam aduocatus Patrem INTERPELLAT PRO NOBIS, ipsam uidelicet, in qua tanta pro nobis passus est, humanitatem oculis Patris semper praesentando et sic nos ei tamquam mediator reconciliando.
INTERPELLAT igitur, ut dictum est, tamquam inter nos et Deum medius intercedat per ipsam, ut dictum est, nostrae naturae substantiam. Sanctos etiam ipsos intercedere et orare PRO NOBIS dicimus, affectu potius caritatis uel meritorum suorum suffragiis quam prolatione uocis. Unde et cum dicimus:
tale est ac si dicamus: "Miserere nostri, Domine, propter merita beati Petri."