Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

LIBER III

[8:35] QUIS NOS SEPARABIT A CARITATE CHRISTI? TRIBULATIO? AN ANGUSTIA?   AN PERSECUTIO? AN FAMES? AN NUDITAS? AN PERICULUM? AN GLADIUS?

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[8:35] QUIS NOS SEPARABIT A CARITATE CHRISTI? TRIBULATIO? AN ANGUSTIA?   AN PERSECUTIO? AN FAMES? AN NUDITAS? AN PERICULUM? AN GLADIUS?

 

QUIS ERGO NOS. Quandoquidem tantis beneficiis, tantam nobis gratiam Deus exhibuit et in se ipso confirmauit, quae res nos ulterius poterit auellere ab eius dilectione? ac si diceret: nulla. Atque id statim comprobat per ea quae maxime uidentur posse homines a Deo auertere. Ac primo de aduersis sic ait: TRIBULATIO? ac si diceret: non.

 

TRIBULATIO dicitur quaecumque corporis afflictio ut uerberatio.

 

ANGUSTIA mentis anxietas ut est metus.

 

PERSECUTIO de loco ad locum propulsio.

 

PERICULUM mortis apparatus.

 

GLADIUS ipsa mors.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License