IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [8:36] SICUT SCRIPTUM EST: QUIA PROPTER TE MORTIFICAMUR TOTA DIE: AESTIMATI SUMUS UT OVES OCCISIONIS. |
[8:36] SICUT SCRIPTUM EST: QUIA PROPTER TE MORTIFICAMUR TOTA DIE: AESTIMATI SUMUS UT OVES OCCISIONIS.
SICUT SCRIPTUM EST, in psalmo scilicet XLIII, ac si diceret utique uerum est quod nihil horum poterit separare, QUIA, sicut dicit propheta. PROPTER TE, id est quia inseparabiliter tibi adhaeremus, periculis uitae afflicti subiacemus. TOTA DIE, id est toto tempore uitae nostrae, quae quidem ad comparationem uitae infidelium, qui in tenebris ambulant, dies est dicenda, fide uidelicet illuminati.
AESTIMATI SICUT: scriptum est de impiis, dicentibus de iustis:
Nos uitam illorum putabamus insaniam... etc.
OVES OCCISIONIS, hoc est dignae occisione et nihil ulterius utilitatis habentes nec de ipsa etiam morte sua fructum aliquem ad esum tribuentes, nec ullatenus interfectoribus suis, tum pro imbecillitate suae naturae, tum etiam pro mansuetudine sua resistentes.