IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[8:37] SED IN HIS OMNIBUS SUPERAMUS PROPTER EUM QUI DILEXIT NOS.
SED IN HIS. Dixi: non poterunt omnes oppressiones istae constantiam nostram superare, ut uidelicet a Deo separent, sed e contrario haec omnia perseuerando uincimus per gratiam Dei potius quam per nostram uirtutem. Et hoc est quod ait PROPTER EUM QUI DILEXIT NOS, hoc est propter adiuuantem eius gratiam.