IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [8:38] CERTUS SUM ENIM QUIA NEQUE MORS, NEQUE VITA, NEQUE ANGELI, NEQUE PRINCIPATUS, NEQUE INSTANTIA, NEQUE FUTURA, NEQUE FORTITUDINES, |
[8:38] CERTUS SUM ENIM QUIA NEQUE MORS, NEQUE VITA, NEQUE ANGELI, NEQUE PRINCIPATUS, NEQUE INSTANTIA, NEQUE FUTURA, NEQUE FORTITUDINES,
CERTUS SUM. Ideo tam fiducialiter loquor de diuina gratia, fideles adiuuante, ut nullis uidelicet de causis a Deo possint separari quia iam de his non solum fidem, uerum etiam certitudinem magnis assecutus sum experimentis, quod uidelicet NEQUE MORS comminata.
NEQUE VITA promissa, scilicet in hoc mundo.
NEQUE ANGELI, id est angelica dignitas, a quocumque nos tentante nobis promissa, sicut diabolus Euae promisit quod essent sicut dii.
NEQUE etiam PRINCIPATUS, NEQUE VIRTUTES, id est istorum ordinum excellentia quae maior est dignitate angelici ordinis.
Quos quidem ordines diligenter beatus Gregorius distinguens, ait:
Graeca lingua angeli 'nuntii', archangeli uero 'summi nuntii', uocantur. Qui minima nuntiant angeli, qui uero summa archangeli uocantur. Hinc est quod ad Mariam non quilibet angelus, sed Gabriel archangelus mittitur.
Item:
Virtutes uocantur illi per quos signa et miracula frequentius fiunt. Potestates uocantur qui hoc potentius caeteris in suo ordine perceperunt, ut eorum ditioni uirtutes aduersae subiectae sint quorum potestate refrenantur, ne corda hominum tantum tentare praeualeant quantum uolunt. Principatus uocantur qui ipsis quoque bonis angelorum spiritibus praesunt, qui subiectis aliis, dum quae sunt agenda disponunt, eis ad explenda ministeria principantur.
NEQUE INSTANTIA, id est praesentia bona uel mala.
NEQUE FORTITUDO, id est uiolentia cuiuscumque potestatis.