IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [9:1] VERITATEM DICO IN CHRISTO NON MENTIOR: TESTIMONIUM MIHI PERHIBENTE CONSCIENTIA MEA IN SPIRITU SANCTO: |
[9:1] VERITATEM DICO IN CHRISTO NON MENTIOR: TESTIMONIUM MIHI PERHIBENTE CONSCIENTIA MEA IN SPIRITU SANCTO:
VERITATEM DICO. Quod dixit se et consimiles sui fideles a caritate Dei non posse auelli, experimento proprio uult probare, dicens scilicet se, dum maximus ecclesiae persecutor existeret, ad hoc laborasse, ut suos ad fidem Christi conuersos inde auerteret; et hoc est IN CHRISTO IESU, hoc est per Christum Iesum iurans, ueraciter dico quantum ad ipsius rei euentum, quod ita se habet ut dico et NON MENTIOR, TESTIMONIUM MIHI PERHIBENTE CONSCIENTIA MEA, hoc est reus mendacii non sum cum sic credam sicuti dico. Potest quippe aliquis, quantum ad rei euentum, ueritatem in uerbis per ignorantiam habere, et tamen contra conscientiam loqui et per hoc incurrere mendacii reatum. Non enim mentitur apud Deum, hoc est reus mendacii non reputatur ab eo, nisi qui per duplicitatem loquitur. Loquenti conscientia sua perhibet testimonium quando non dissidet animus a uerbis, hoc est quando creditur ab ipso sicut dicitur. MIHI, inquit, qui eam noui, etsi non 'nobis', CONSCIENTIA, dico, mea existens IN SPIRITU SANCTO, hoc est fundata et radicata in caritate Dei, ex qua scilicet caritate pullulare mendacium non potest. Unde et bene Spiritus ueritatis dicitur.