IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [9:3] OPTABAM ENIM IPSE EGO ANATHEMA ESSE A CHRISTO PRO FRATRIBUS MEIS, QUI SUNT COGNATI MEI SECUNDUM CARNEM, |
[9:3] OPTABAM ENIM IPSE EGO ANATHEMA ESSE A CHRISTO PRO FRATRIBUS MEIS, QUI SUNT COGNATI MEI SECUNDUM CARNEM,
Et unde sit tristitia subponit, quia uidelicet OPTABAM olim, non modo, EGO IPSE qui modo magni aliquid esse uideor et prae caeteris aduersari Iudaismo et pristinae uitae contrarius, optabam, inquam, PRO FRATRIBUS MEIS ANATHEMA ESSE A CHRISTO, hoc est nitebar modis omnibus fieri separatio nostratum, id est Iudaeorum, a Christo, ut non solum scilicet ego separatus essem a Christo sed ipse aliorum essem separatio, et tam uerbis quam factis eos quoque qui ei iam per fidem adhaeserant, ab eo auerterem, sicut scriptum est:
Saulus adhuc spirans minarum... etc.
uel ita ut fratres meos auerterem a Christo, omnes generaliter auertere cupiebam sicut scriptum est:
Ut si quos inuenisset huius uiae uiros non uidelicet solum Iudaeos... etc.
Quod autem 'fratres' generaliter dicat quicumque de genere suo sunt, id est quoslibet Iudaeos, determinat dicens: QUI SUNT COGNATI MEI SECUNDUM CARNEM, hoc est de cognatione mea carnali, et ideo tune uehementius animo meo inhaerentes, ut plurimum pro eis agerem.