IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [9:4] QUI SUNT ISRAELITAE, QUORUM ADOPTIO EST FILIORUM, ET GLORIA, ET TESTAMENTA, ET LEGISLATIO, ET OBSEQUIUM, ET PROMISSA: |
[9:4] QUI SUNT ISRAELITAE, QUORUM ADOPTIO EST FILIORUM, ET GLORIA, ET TESTAMENTA, ET LEGISLATIO, ET OBSEQUIUM, ET PROMISSA:
Et ne tantum eos intelligamus qui ad tribum Beniamin pertinent unde erat Apostolus, immo generaliter totum genus Iudaeorum, addit QUI SUNT ISRAELITAE, id est de genere Iacob patriarchae qui prius Iacob a parentibus, postmodum Israel a Domino appellatus est, hoc est 'uir uidens Deum.. Unde et praecipue nomine eius tote posteritas insiguita gloriabatur quasi sold ipsi Deum uidere, id est cognoscere, concessum esset, quasi iam ulterius nec Christi nec alicuius doctrina endigeret; ut hinc quoque ipse Paulus Christi disciplinam nonnulla de cause se spreuisse insinuet necnon et ex his quae sequuntur, de commendatione scilicet illius olim peculiaris populi Dei, cum ait QUORUM ADOPTIO EST FILIORUM, hoc est qui primo per gratiam adoptati sunt a Deo in filios et specialiter ab eo dilecti innumerabilium baneficiorum exhibitione monstrantur; ET GLORIA, id est gloriatio in praesenti ex adoptione ista procedens, qua se etiam nunc in ecclesia gentibus conuersis praeponere uolebant.
Unde autem haec adoptio uel gloriatio eorum maxime processerit, diligenter prosequitur, dicens eorum esse TESTAMENTUM et ad eos primitus, non ad gentes, latum fuisse, sicut scriptum est:
Non fecit taliter omni nationi et iudicia sua non manifestauit eis.
Ad hoc quidem illud pertinet quod superius dixerat:
Quid ergo amplius Iudaeo? aut quae utilitas circumcisionis? Multum per omnem modum. Primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei.
ET OBSEQUIUM, id est publicum dinini cultus officium in tabernaculo uel in templo, ET PROMISSA, scilicet innumera, tam de terra Chanaan possidenda et terrenis commodis quam de spiritalibus etiam bonis per Christum ex eis nasciturum.