IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
LIBER III [9:5] QUORUM PATRES, ET EX QUIBUS CHRISTUS SECUNDUM CARNEM, QUI EST SUPER OMNIA DEUS BENEDICTUS IN SAECULA. AMEN. |
[9:5] QUORUM PATRES, ET EX QUIBUS CHRISTUS SECUNDUM CARNEM, QUI EST SUPER OMNIA DEUS BENEDICTUS IN SAECULA. AMEN.
Sicut mox adnectit, dicenr: QUORUM sunt PATRES, secundum carnem potius quam secundum fidei imitationem, illi EX QUIBUS et ipse CHRISTUS EST SECUNDUM CARNEM, ipsi patriarchae Abraham, Isaac et Iacob, quibus de Christo promissiones factae sunt, quod in semine eorum scilicet benedicerentur omnes gentes. Quia uero dixerat patres Christi, ne per hoc uideretur Christus ex patribus illis incepisse, addit: QUI EST SUPER OMNIA BENEDICTUS, id est laudandus et glorificandus IN SAECULA, id est per omnes temporum successiones ab ipso tamquam a diuina sapientia optime ordinatae.
AMEN, id est uerum est. Geminatio assertionis tam oris quam cordis professionem indicat, sicut et ibi:
et
Sit sermo uester Est est, non non.