Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[ LIBER IV ]

 

[9:6] NON AUTEM QUOD EXCIDERIT VERBUM DEI. NON ENIM OMNES QUI EX  ISRAEL HII SUNT ISRAEL:

 

NON AUTEM QUOD EXCIDERIT. Diceret fortasse aliquis: et quomodo promissa diuina Israelitis facta sunt quae pro nequitia sue obtinere populus ille non potest, semper Deo rebellis existens et iam ab ipso penitus reprobatus? Ad hoc Apostolus: NON ita, inquit, promissa eis facta sunt QUOD EXCIDERIT VERBUM ipsum promissionis, id est quod sit cassa promissio et nullatenus impleatur. Stare quippe sine manere promissio dicitur quae impletur, excidere autem e contrario. Tale superius animaduerte. Cum enim quaesitum fuisset

 

     quae utilitas circumcisionis?

 

et responsum

 

     multum per omnem modum; primum quidem... etc.

 

subiunctum est:

 

     Quid enim? Si quidam illorum non crediderunt, numquid incredulitas illorum fidem Dei euacuabit.

 

Ita igitur et hoc loco dicitur quod promissio, ut dictum est, Israelitis facta non est cassata, si in quibusdam qui de genere Israel secundum carnem sunt, numquam sit completa.

 

NON ENIM OMNES. Soli quippe illi inter filios Israel computandi sunt qui in cultu unius Dei permanentes, fidem sui patris Israel, hoc est Iacob, imitantur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License