Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[9:7] NEQUE QUIA SEMEN SUNT ABRAHAE, OMNES FILII: SED IN ISAAC  VOCABITUR TIBI SEMEN:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9:7] NEQUE QUIA SEMEN SUNT ABRAHAE, OMNES FILII: SED IN ISAAC  VOCABITUR TIBI SEMEN:

 

Sicut mox per simile in Abraham demonstrat, dicens: NEQUE QUIA SEMEN SUNT ABRAHAE, secundum carnem scilicet, OMNES in filiis Abrahae computantur. Quod statim testimonio ipso ex Genesi sumpto confirmat, dicente Domino ad Abraham postquam Sara Agar ancillam expelli cum filio iusserat:

 

     Omnia quae dixerit tibi Sara, audi uocem eius, quia in Isaac uocabitur tibi semen.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License