Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[9:8] ID EST, NON QUI FILII CARNIS, HII FILII DEI: SED QUI FILII SUNT  PROMISSIONIS, AESTIMANTUR IN SEMINE.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9:8] ID EST, NON QUI FILII CARNIS, HII FILII DEI: SED QUI FILII SUNT  PROMISSIONIS, AESTIMANTUR IN SEMINE.

 

ID EST NON QUI. Exponit Apostolus quod praemissum est IN ISAAC VOCABITUR TIBI SEMEN. Filios CARNIS dicit qui ex patre Abraham solam carnis originem ducunt, non fidei sumunt exemplum. Cum autem dicendum uideretur 'hi filli sunt Abrahae', dicit potius Apostolus HI FILII sunt DEI, ostendens uidelicet non aliis dicendos esse filios Abrahae nisi qui filli sunt Dei, hoc est qui fideles sunt. Abraham quippe fidem significat ideoque Abrahae filii recte illi soli dicuntur quos sibi Dominus ad fidem adoptat, tam ex Iudaeis quam ex gentibus, sicut et ipse superius meminit Apostolus cum de Abraham loqueretur, dicens:

 

     Ut sit pater omnium credentium, non his tantum qui ex circumcisione, sed et his qui sectantur uestigia Iudei quae est in praeputio patris nostri Abrahae.

 

SED QUI FILII SUNT PROMISSIONIS. Filios promissionis dicit qui ad fidelem Isaac pertinent, eum uidelicet per fidem imitando, quondam scilicet Abraham ex senili et sterili matre per solam promissionem Pei, non per naturam carnis, generauit.

 

AESTIMANTUR IN SEMINE, uidelicet Abrahae, hoc est inter filios Abrahae reputandi sunt.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License