IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [9:9] PROMISSIONIS ENIM VERBUM HOC EST: SECUNDUM HOC TEMPUS VENIAM: ET ERIT SARAE FILIUS. |
[9:9] PROMISSIONIS ENIM VERBUM HOC EST: SECUNDUM HOC TEMPUS VENIAM: ET ERIT SARAE FILIUS.
Quibus autem uerbis promissio facta sit Abrahae de futuro filio Isaac subponit, dicens PROMISSIONIS ENIM etc. Haec sunt uerba angeli ad Abraham loquentis: SECUNDUM HOC TEMPUS, hoc est in tali tempore quale modo est, anno scilicet reuoluto, VENIAM ET ERIT, id est per aduentum et operationem meam potius quam per naturam, tunc Sara concipiet. Haec autem sententia his uerbis in Genesi est expressa:
Reuertens ueniam ad te tempore isto, uita comite, et habebit Sara filium uxor tua.
Item infra:
Visitauit Dominus Saram sicut promiserat et impleuit quae locutus est, concepitque et peperit rlium in senectute qua, tempore quo praedixerat ei Deus.
Ex quibus quidem uerbis non satis liquet, cum dicitur erit SARAE FILIUS, an de conceptu eius siue de partu sit intelligendum. Cum autem dicitur in senectute qua, patenter innuitur quod dixit filium hunc non tam esse carnis quam PROMISSIONIS, id est non naturae sed gratiae.