Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[9:10] NON SOLUM AUTEM: SED ET REBECCA EX UNO CONCUBITUM HABENS,   ISAAC PATRIS NOSTRI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9:10] NON SOLUM AUTEM: SED ET REBECCA EX UNO CONCUBITUM HABENS,   ISAAC PATRIS NOSTRI.

 

Et licet dictum sit:

 

     In Isaac uocabitur tibi semen

 

non tamen in omnibus ex Isaac secundum carnem nascituris, cum ipse statim Esau reprobatus sit et solus lacob a Deo electus. Quod nunc prosequitur dicens: NON SOLUM AUTEM ILLA, id est Sara, subaudis habuit de prole a Domino, SED ET REBECCA iam quidem HABENS in utero, antequam scilicet promissionem illam haberet; habens, inquam, in utero EX UNo CONCUBITU ISAAC PATRIS NOSTRI, non tam per carnem quam per fidem.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License