Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[9:11] CUM ENIM NONDUM NATI FUISSENT, AUT ALIQUID EGISSENT, BONUM AUT   MALUM UT SECUNDUM ELECTIONEM PROPOSITUM DEI MANERET,

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9:11] CUM ENIM NONDUM NATI FUISSENT, AUT ALIQUID EGISSENT, BONUM AUT   MALUM UT SECUNDUM ELECTIONEM PROPOSITUM DEI MANERET,

 

Et uere promissionem haec quoque habuit quia istam de electione minoris filii, quod uidelicet maior seruiret minori. Et hoc est: CUM ENIM NONDUM NATI ESSENT, illi uidelicet quos ista habuit ex Isaac, AUT ALIQUID, id est nec aliquod adhuc meritum haberent ex bono uel malo opere suo. Posset quippe contingere, ut more leremiae uel Iohannis Baptistae in utero illuminati. Deum cognoscerent et iam eum diligendo uel non diligendo aliquid mererentur, ut per hoc scilicet quod nondum aliquid promeruerant MANERET PROPOSITUM DEI SECUNDUM ELECTIONEM ipsius in altero ipsorum, id est in Iacob, non in Esau; hoc est secundum quod Deus apud se proposuerat et in prouidentia sua ab aeterno disposuerat maneret electio Iacob, id est perseueraret immobilis eius praedestinatio.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License