IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[9:12] NON EX OPERIBUS, SED EX VOCANTE DICTUM EST EI: QUIA MAIOR SERVIET MINORI,
NON EX OPERIBUS, id est propter meritum aliquod operum eius qui electus est, SED tantum EX Deo VOCANTE eum, id est ex sola gratia eius qui eum per internam inspirationem postea ad se traxit, DICTUM EST EI, id est Rebeccae: QUIA MAIOR, id est Esau qui primogenitus futurus erat, SERVIET posteriori fratri, id est Iacob. Quae quidem seruitus non tam in personis duorum fratrum quam in posteritatibus eorum accipienda est, hoc est in populis qui ex ipsis nascituri promittuntur, Domino ad Rebeccam dicente:
Duae gentes in utero tuo sunt et duo populi ex uentre tuo diuidentur, populusque populum superabit et maior seruiet minori.
Si enim ad personas fratrum respicias, numquam Esau deseruisse uel in aliquo subiectum exstitisse Iacob reperies, immo magis Iacob semper Esau maxime timuisse et ei se plurimum humiliasse. De populis autem planum est hoc accipi, cum etiam secundum praeceptum legis interdictum sit Israelitis seruos habere de populo suo, sed de gentibus tantum.
Unde in Leuitico scriptum est, capitulo LXXXIV:
Si paupertate compulsus, uendiderit se tibi frater tuus, non eum opprimes seruitute famulorum sed quasi mercenarius et colonus erit. Usque ad annum iubilaeum operabitur apud te, et postea egredietur cum liberis suis et reuertetur ad cognationem et possessionem patrum. Mei enim sunt serui. Non ueniat conditione seruorum, ne atpuigas eum per potentiam. Seruus et ancilla sint uobis de nationious, hos habebitis famulos et haereditario iure transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum.