IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[9:14] QUID ERGO DICEMUS? NUMQUID INIQUITAS APUD DEUM? ABSIT!
QUID ERGO. Congruam assumit Apostolus ex proxime dictis obiectionem, quasi in accusationem et iniuriam Dei qui antequam aliquid Esau promereri posset, eum non praedestinando dignum odio suo iudicauit; et quam alteri fratri dedit gratiam, qui similiter antea nihil meruerat, ei subtraxit, qua ei subtracta constat eum bene agere non posse, atque ita non tam culpa Esau accidere uidetur quod iniquns fuerit quam ipsius Dei, qui ei gratiam, qua bene operari posset, dare noluit. Huius autem obiectionis ipsemet Apostolus postmodum solutionem subponit, ubi ait:
Usque illuc uero totum quod interpositum est, de obiectione est.
Continuatio: Quandoquidem Iacob electionem suam et uocationem non magis quam Esau ex meritis suis, sed ex arbitrio tantum uocantis obtinuit, neque Esau ex meritis antea suis illam amisit; QUID DICEMUS? id est quid poterimus dicere et ad huiusmodi obiectionem respondere? Quod statim sequitur: NUMQUID INIQUITAS est APUD DEUM, hoc est qua ratione poterimus Deum a culpa defendere atque adstruere quod non sit reus iniquitatis, qui gratiam scilicet suam subtrahendo ei qui nondum meruit, eum reprobum fecit? Sic enim dictum est:
Cum nondum nati fuissent aut aliquid boni... etc.
ABSIT, inquit statim Apostolus ex sua parte, ut uidelicet ullo modo iniquitas credatur umquam esse in Deo. Sed priusquam hoc ostendat quare propter obiecta non sit Deus iniquus dicendus, ipsam adhuc obiectionem more boni argumentatoris corroborat, ut quanto ualidior fuerit obiectio, tanto difficilior aut mirabilior appareat postmodum solutio.