IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [9:15] MOYSI ENIM DICIT: MISEREBOR CUIUS MISEREOR: ET MISERICORDIAM PRAESTABO CUIUS MISEREBOR. |
[9:15] MOYSI ENIM DICIT: MISEREBOR CUIUS MISEREOR: ET MISERICORDIAM PRAESTABO CUIUS MISEREBOR.
MOYSI ENIM, ac si diceret: bene quaesitum est ad propositam quaestionem, ut uidelicet Deum a culpa defendere ualeamus quia penitus ex ipsis quoque Scripturae testimoniis de talibus culpabilis atque inexcusabilis uidetur Deus, cum habeat in potestate quibuscumque uelit misericordiam impendere qua saluentur; et sine eius misericordia nemo saluari possit. Quod uero hanc habeat potestatem praemittit, dicens: MISEREBOR etc.; quod uero nonnisi praeueniente misericordia eius quisquam saluari queat, statim adiungit, dicens:
CUIUS MISEREOR praedestinando, antequam scilicet ullum sit hominis meritum, miserebor postea uocando eum per internam inspirationem; ET ei denique CUIUS MISEREBOR uocando, MISERICORDIAM PRAESTABO, in ipso scilicet supernae uocationis brauio.