IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[9:16] IGITUR NON VOLENTIS, NEQUE CURRENTIS, SED MISERENTIS DEI.
IGITUR, inquit Apostolus ex persona opponentis, haec, subaudis diuinae collatio misericordiae, NON est hominis quantumcumque eam VOLENTIS, NEQUE CURRENTIS, id est quantumcumque festinantis atque nitentis ad eam obtinendam, SED tantum DEI MISERENTIS, hoc est non est in potestate nostra eam accipere sed in manu eius eam dare, ut per hoc adstruendum uideatur neminem esse in culpa, si ab ea sit alienus misericordia, nisi eum qui eam largiri habuit nec uoluit.