Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[9:17] DICIT ENIM SCRIPTURA PHARAONI: QUIA IN HOC IPSUM EXCITAVI TE,   UT OSTENDAM IN TE VIRTUTEM MEAM: ET UT ADNUNTIETUR NOMEN MEUM   IN UNIVERSA TERRA.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9:17] DICIT ENIM SCRIPTURA PHARAONI: QUIA IN HOC IPSUM EXCITAVI TE,   UT OSTENDAM IN TE VIRTUTEM MEAM: ET UT ADNUNTIETUR NOMEN MEUM   IN UNIVERSA TERRA.

 

DICIT ENIM. Ostendit a contrariis quia miserentis est Dei quod homines saluantur, quia obdurantis est quod damnantur sicut in pharaone ex ipso Dei testimonio patet. Nec dicit tantum 'obdulantis, sed quasi impellentis ad malum, cum ait EXCITAVI. Et ut culpam Dei augeret, addit UT OSTENDAM IN TE etc., quasi ideo damnet alios ut se glorificet et gloriam suam in morte aliorum quaerat -- quod iniquissimum uidetur.

 

IN HOC IPSUM, hoc est ad affligendum populum uel persequendum siue etiam me non exaudiendum, sicut scriptum est:

 

     Indurabo cor pharaonis.

 

EXCITAVI TE, id est resistendo tibi feci magis exardescere malitiam tuam contra me, ut, sicut scriptum est,

 

     qui iustus est, amplius iustificetur

 

quasi aurum in fornace tribulationis purgatus,

 

     et qui in sordibus est, amplius sordescat.

 

VIRTUTEM MEAM, id est potentiam, tam in plagis scilicet Aegypti quam in submersione Aegyptiorum.

 

UT per hoc ANNUNTIETUR NOMEN MEUM, hoc est dilatetur notitia potentiae meae ubique terrarum. Quod dicit 'ut per hoc' magis effectiuum esse quam causatiuum uidetur, quomodo solet dici de aliquo 'exiuit ut moreretur' id est exiuit et mortis inde consecutus est effectus. Ita et hic dicitur EXCITAVI TE ac per hoc postea ostendi IN TE VIRTUTEM MEAM, id est in his quae egi circa te et tuos.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License