Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[9:18] ERGO CUIUS VULT MISERETUR, ET QUEM VULT INDURAT.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9:18] ERGO CUIUS VULT MISERETUR, ET QUEM VULT INDURAT.

 

ERGO CUIUS VULT, hoc est et ita apparet, inquit Apostolus ex persona adhuc opponentis quod cuius uult MISERETUR, ET QUEM VULT INDURAT, hoc est pro uelle eius atque arbitrio potius quam pro meritis suis, homines uel saluantur per eIus misericordiam uel damnantur per eius in peccatis suis oLdurationem, quam uidelicet obdurationem ipse non miserando efficit, ut sic diuino totum arbitrio de saluatione uel damnatione hominum tribuendum esse uideatur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License