IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[9:19] DICIS ITAQUE MIHI: QUID ADHUC QUERITUR? VOLUNTATI ENIM EIUS QUIS RESISTIT?
DICIS ITAQUE MIHI, inquit Apostolus ex propria persona uel quorumlibet fidelium, Deum in omnibus laudantium, hoc est: Tu, aliquis, quicumque sis, rationabiliter dicere uideris et opponere ex supra dictis testimoniis et rationibus, id scilicet quod sequitur: QUID ADHUC QUAERITUR, id est conquaeritur Deus, hoc est unde potest iuste quaerimoniam ullam aduersum nos mouere, de offensis scilicet nostris, quae omnes uidelicet culpa eius sola uel maxime uidentur accidere, cum, ut dictum est, quos uult induret, et ut nunc dicitur VOLUNTATI EIUS nemo queat resistere?
ADHUC, id est post tam manifesta testimonia uel rationes in accusationem illius.
VOLUNTATI EIUS, id est dispositioni, de qua scriptum est:
Alio etiam modo dicitur Deus uelle, non disponendo scilicet, sed consulendo nobis ut faciamus per quae saluemur, iuxta illud:
Quotiens uolui congregare etc.
et Qui uult omnes saluos fieri, id est consulit ut faciant.