IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [9:20] O HOMO, TU QUIS ES, QUI RESPONDEAS DEO? NUMQUID DICIT FIGMENTUM EI QUI SE FINXIT: QUID ME FECISTI SIC? |
[9:20] O HOMO, TU QUIS ES, QUI RESPONDEAS DEO? NUMQUID DICIT FIGMENTUM EI QUI SE FINXIT: QUID ME FECISTI SIC?
O HOMO, TU. Hoc loco Apostolus supra positis obiectionibus quae Deum penitus in culpam trahere uidentur, ex sua parte respondet easque sufficienter dissoluit, congrua de figulo inducta similitudine. Dicit itaque, quaestione quaestionem dissoluens et satisfaciens: O HOMO, id est carnalis et potius animalis quam spiritualis, QUI hucusque in Deum inuectus es quasi eum de iniquitate arguendo, sicut ibi inceptum est:
et postea exemplis uel rationibus exaggeratum est; TU QUIS ES, inquam, QUI RESPONDEAS DEO, hoc est qui iustificas te? Qui Deum modis supra dictis accusas, ipsi responde ut te ipsum defendas ab inconuenienti, si te ipse scilicet ita interroget, dicens; NUMQUID DICIT FIGMENTUM, id est iuste potest conqueri de figulo quod tale ipse fecerit figmentum, id est uas de luto fictum, hoc est compositum? 'Fingere' namque hic 'componere' dicitur.