Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[9:21] AN NON HABET POTESTATEM FIGULUS LUTI EX EADEM MASSA FACERE   ALIUD QUIDEM VAS IN HONOREM, ALIUD VERO IN CONTUMELIAM?

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9:21] AN NON HABET POTESTATEM FIGULUS LUTI EX EADEM MASSA FACERE   ALIUD QUIDEM VAS IN HONOREM, ALIUD VERO IN CONTUMELIAM?

 

AN NON HABET POTESTATEM, id est non licet figulo sine iniuria aliqua quam uasis suis inferat, ALIUD QUIDEM VAS FACERE IN HONOREM, id est ad aliquod honorabile officium, ALIUD IN CONTUMELIAM, id est ad aliquod uile et abiectum ministerium? Et hoc etiam EX EADEM MASSA terrae, hoc est si nulla sit huius contumeliae causa ex qualitate materiae, quae est eadem.

 

FIGULUS LUTI, id est formator humidae et mollis terrae, non creator ipsius materiae. Ex quo quidem apparet minus eum iuris habere in opere suo quam Deus habeat in suo, qui non solum formator, uerum etiam materiae creator est.

 

Quidquid ad proposita homo iste respondeat, quasi cornuto unlneratur syllogismo. Si enim respondeat quia non habet figulus hanc potestatem, penitus officium damnat figulorum, et utilitatem publicam et commune commodum atque usum necessarium impudenter accusat. Sin autem quod manifestum est eligat, ut uidelicet sine iniuria aliqua quam uasis contumeliae inferat, ea faciat talia, liquet similiter, immo multo magis, Deo licere quocumque modo uoluerit creaturam suam tractare atque disponere, qui obnoxius nullo tenetur debito antequam quidquam illa promereatur. Alioquin uniuersa animalia ad laborem creata recte aduersus eum murmurare et conqueri possent, quare ipsa scilicet ad laborem tantum et ad seruitium hominum condiderit, cum huiusmodi afRictionem quae usque ad mortem perseuerat, ipsa nequaquam meruerint? Quod si ad glorificationem sui uel ad aliquam utilitatem hominum haec ad laborem creata esse recte conceditur, eadem profecto ratione concedendum est quibusdam merito Deum gratiam suam subtraxisse nec eos ab iniquitate liberasse, cum nulla sit iniquitas qua Deus optime non utatur et nihil accidere sine causa permittat, ipso etiam saecularis sapientiae indicio. Unde et Plato in Timaeo suo:

 

     Nihil fit, inquit, cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat.

 

Quis enim fidelium nesciat quam optime usus sit summa illa impietate Iudae, cuius exsecrabili proditione totius humani generis redemptionem est operatus? Multo profecto utilius est operatus in nequitia Iudae quam in iustitia Petri, et huius opere malo quam illius bono longe melius usus est; non, inquam, quantum ad Iudam pertinet, sed ad communem omnium utilitatem quae familiari semper est praeponenda. Praedicatione quidem Petri et exemplo uitae, aliqui conuersi sunt et saluati, sed illa Iudae traditio in salutem omnium conuersa est, quae a Patre quoque et Filio pariter facta est sed intentione diuersa. Ita et quantaecumque fiant malitiae, diuina dispositione optime ordinantur, et in omnibus quae facit uel facere permittit, causas ipse nouit, licet occultas nobis et inuestigabiles, quare sic scilicet eum facere uel permittere conueniat. Alioquin quaedam irrationabiliter faceret uel permitteret.

 

Recte autem quaerendum arbitror, etsi iniuriae Deum argui non possit quod aliquibus gratiam suam dare nolit, quomodo tamen iniquis hominibus, quibus ipse gratiam dare noluit ut saluarentur, imputandum sit quod damnantur, ut uidelicet sua culpa damnari dicantur? Aut si nulla eorum culpa est, quo merito suo ipsi damnari dicuntur a Deo

 

     qui unicuique reddit secundum opera eius?

 

Sed quae rursus culpa est hominis si non saluetur, cui Deus gratiam per quam saluaretur numquam dare uoluit nec ipse sine illa potuit?

 

Sed fortasse quis dicat quod culpa eius sit quod Deus ei gratiam illam dare uoluerit quam illi aequaliter obtulit sicut et iustis, sed oblatam ipse accipere noluit. -- Ad quod respondeo quia nec ipsum accipere sine gratia Dei potest esse. Quam quidem gratiam accipiendi oblatum donum, cum Deus illi eam dare noluit nec ipse sine hac gratia queat illud accipere, falso id culpae eius adscribitur quod oblatam gratiam non accepit. Veluti si medicus ad infirmum ueniens, potionem offerret qua curari ille possit, sed nequaquam infirmus ad suscipiendum medicamentum erigere se ualeret, nisi ipse quoque medicus eum subleuaret quae est culpa infirmi si curationem oblatam non suscipit i aut quae commendatio medici in offerendo si efficaci am medic aminis auferat non subleuando?

 

Dicimus itaque non esse necessarium in singulis bonis operibus nouam nobis gratiam a Deo impertiri, ut nequaquam scilicet bona operari uel uelle possimus sine nono diuinae gratiae praeeunte dono; sed saepe, Deo aequale gratiae suae donum aliquibus distribuente, non eos tamen aequaliter operari contingit, immo saepe eum minus operari qui plus gratiae ad operandum susceperit. Ut enim de amore uel desiderio temporalium rerum euenit, ita de ueris et aeternis bonis accidit. Venit praepotens aliquis et opes suas aliquibus egenis pariter exponit in mercede atque offert, si quod eis praecipit impleuerint. Alius itaque ex eis, desiderio ostensae et promissae sibi mercedis accensus, laborem operis arripit ac perficit. Alius autem, cum piger sit ac magni laboris impatiens, tanto minus desiderio illo accenditur quanto amplius laboris magnitudine deterretur, ac saepe id euenit ut qui fortior est corpore ignauior sit mente, et qui pauperior est pigrior existat. Quid est igitur quod, cum aequaliter ostensae sunt et oblatae pro mercede utriusque diuitiae, alius desi derio earum accensus laborem tolerat ut ditetur, alius laborare negligit et diutinam magis eligit paupertatem quam ad horam sustinere laborem?  Quid est hoc, quaeso, nisi huius probitas et illius ignauia? Quid amplius uni quam alteri dines ille fecit qui utrisque pariter parem mercedem exhibuit et promisit? -- In isto, inquies, tantum desiderium accendit ut laboris eum patientem efficeret et consummatorem. -- Sed hoc, inquam, ex actione illa diuitis consecutus, non aliquid de ipsa actione est, hoc est non eius aliqua pars est. Quid ergo impedimentum in altero habuit, quod similiter eum non promouit? Nullum profecto ostendere poteris, nisi eius ignauiam qui laborem renuit.

 

Sic et Deo nobis quotidie regnum caelorum offerente, alius regni ipsius desiderio accensus in bonis perseuerat operibus, alius in sua torpescit ignauia. Aeque tamen Deus utrisque offert illud et quod suum est efficit, tantumque erga utrumque operatur, regni ipsius beatitudinem exponendo ac promittendo, quod ad desiderium uniuscuiusque accendendum sufficiat absque noua alia gratia apposita. Quo enim maior esse merces cognoscitur, magis unumquemque naturaliter suo allicit desiderio, praesertim cum ad ipsum obtinendum sola sufficiat uoluntas, multoque minori impensa uel sudore seu discrimine ab omnibus perueniri possit quam ad acquisitionem terrenorum regnorum.

 

Ad desiderium itaque nostrum in Deo accendendum et ad regnum caeleste concupiscendum, quam praeire gratiam necesse est, nisi ut beatitudo illa ad quam nos inuitat et uia qua peruenire possimus exponatur atque credatur? Hanc autem gratiam tam reprobis ipse quam electis pariter impertit, utrosque scilicet ad hoc aequaliter instruendo, ut ex eadem fidei gratia quam perceperunt, alius ad bona opera incitetur, alius per torporis sui negligentiam inexcusabilis reddatur. Haec itaque fides quae in isto per dilectionem operatur, in illo inens et segms atque otiosa uacat, gratia Dei est quae unumquemque electum praeuenit, ut bene uelle incipiat, ac rursus bonae uoluntatis exordium subsequitur, ut uoluntas ipsa perseueret. Nec necesse est ut per singula quae quotidie noua succedunt opera, aliam Deus gratiam praeter ipsam fidem apponat, qua uidelicet credimus per haec quae facimus tantum nos praemium adepturos. Nam et negotiatores saeculi, cum tot et tantos sustineant labores, una spe mercedis terrenae quam ab initio conceperunt, omnia tollerant, et cum diuersa operentur, non diuersa spe ad illa promouentur sed una et eadem trahuntur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License