IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [9:22] QUOD SI VOLENS DEUS OSTENDERE IRAM, ET NOTAM FACERE POTENTIAM SUAM, SUSTINUIT IN MULTA PATIENTIA VASA IRAE, APTATA IN INTERITUM, |
[9:22] QUOD SI VOLENS DEUS OSTENDERE IRAM, ET NOTAM FACERE POTENTIAM SUAM, SUSTINUIT IN MULTA PATIENTIA VASA IRAE, APTATA IN INTERITUM,
QUOD SI VOLENS. Ostendit Apostolus congrua similitudine inducta de figulo Deum nequaquam iniuriae argui posse, si aliquibus gratiam nolit dare per quam saluentur, sicuti pharaoni uel Esau de quibus obiectio processit. Nunc uero ad ipsam etiam Dei commendationem conuertit hoc ipsum quod de eis actum est, ostendendo scilicet Deum multa patientia sua malitiam pharaonis sustinuisse, ut resipisceret; et cum illum incorrigibilem omnino monstrasset, malitiae eius uindicta ad communem aliorum utilitatem optime usum fuisse, ut uidelicet populus ille liberatus hoc uidens, sine uniuersus mundus hoc audiens, timore saltem poenarum a malo coerceantur et ad bonum incitentur.
Continuatio: Sicut ostensum est, non est arguendus iniuriae Deus, si quibuscumque uelit gratiam suam non conferat qua saluentur. Neque tu, homo, qui Deum primitus arguebas, habes quid ei respondeas, de praesenti similitudirle pulsatus, sed multo magis unde eum laudes, cum in his etiam in quibus maxime tibi crudelis uidetur, eius sit misericordia praedicanda. Et hoc est QUOD SI, scilicet quid respondeas uel dicere poteris, cum ipse in hoc quod de pharaone fecit, VOLENS ad alios impios deterrendos OSTENDERE IRAM SUAM, id est uindictam quam exercet in impiis et potentiam suam in miraculis quae fecit, tam in plagis Aegypti quam in submersione Aegyptiorum.
SUSTINUIT IN MULTA PATIENTIA, id est per multam suam patientiam, VASA IRAE, id est diu tolerauit iniquos illos, cum ipsi ab eo penitus deleri mererentur. Vasa irae dicit eos qui omnibus uitiis pleni sunt, quibus statim irascendum est. Et hoc est quod subdit determinans APTA IN INTERITUM, id est digna penitus deleri. Sustinuit, inquam, nec sine causa, sed propter hoc ut secundum hoc quod abundat oppressionis malitia, abundaret et in oppressis diuinae miserationis potentia qua suos eruat ad glorificationem sui.