IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[9:24] QUOS ET VOCAVIT NOS NON SOLUM EX IUDAEIS, SED ETIAM EX GENTIBUS,
QUOS ET VOCAVIT. Iuxta rei significationem, non praemissi nominis proprietatem, relatiuum nomen subponit dicens quos, masculino genere, non 'quae' neutro, cum tamen praemissum nomen quod est uasa, ad quod relatio fit, neutri sit generis. Talis est et apud Vergilium mutatio generis secundum sign,ficationem, cum dicitur:
Praeneste sub ipsa.
Quos, scilicet electos, et ipse VOCAVIT, hoc est interna inspiratione ad se traxit, non per se ad eum uenerunt, maxime et in istis quae omnibus exhibuit de pharaone miraculis, sicut supra dictum est: Ut annuntietur nomen meum in uniuersa terra.
NON SOLUM EX IUDAEIS, inquam uocauit eos, SED ETIAM EX GENTIBUS, Cum uidelicet audissent gentiles quantam manum in pharaonem exercuisset, sicut et Rahab receptis exploratoribus confitetur.