Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[9:25] SICUT IN OSEE DICIT: VOCABO NON PLEBEM MEAM, PLEBEM MEAM: ET   NON DILECTAM DILECTAM: ET NON MISERICORDIAM CONSECUTAM,   MISERICORDIAM CONSECUTAM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9:25] SICUT IN OSEE DICIT: VOCABO NON PLEBEM MEAM, PLEBEM MEAM: ET   NON DILECTAM DILECTAM: ET NON MISERICORDIAM CONSECUTAM,   MISERICORDIAM CONSECUTAM.

 

SICUT IN OSEE, id est per Osee prophetam, DICIT, ipse scilicet Dominus. De uocatione gentium primo testimonium inducit, postea de Iudaeorum ibi:

 

     Isaias autem... etc.

 

VOCABO, id est gentiles, qui prius mihi subiecti nullatenus erant, timore terribilium mihi subiugabo quia initium sapientiae timor Domini, sed consummatio caritas, cum de seruis fiunt amici, sicut et mox adiungit dicens: ET NON DILECTAM DILECTAM, hoc est postmodum eos de seruis in amicos transferam, sicut scriptum est:

 

     Iam non dicam uos seruos etc.

 

VOCABO, id est ueraciter uocari faciam.

 

ET NON MISERICORDIAM CONSECUTAM, MISERICORDIAM CONSECUTAM. Multo plus est filium fieri quam misericordiam consequi, lllud quippe inchoationis est, hoc perfectionis. Misericordiam consequimur, cum nos, Deo uocante et nisi conuertamur comminante, ad ipsum conuertamur ne ab ipso puniamur. Filii uero efficimur, cum iam perfecta caritas foras mittit hunc timorem.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License