IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [9:27] ESAIAS AUTEM CLAMAT PRO ISRAEL: SI FUERIT NUMERUS FILIORUM ISRAEL TAMQUAM HARENA MARIS, RELIQUIAE SALVAE FIENT. |
[9:27] ESAIAS AUTEM CLAMAT PRO ISRAEL: SI FUERIT NUMERUS FILIORUM ISRAEL TAMQUAM HARENA MARIS, RELIQUIAE SALVAE FIENT.
ISAIAS AUTEM. Supradictam uocationem gentium Osee prophetauit; sed ita Isaias aperte de futura conuersione Iudaeorum: SI FUERIT, id est quamuis innumerabiles fuerint Iudaei in sua sterilitate, id est in infidelitate perseuerantes, SICUT ARENA MARIS quae innumerabilis est et sterilis, tamen RELIQUIAE eorum saluabuntur, quos uidelicet sibi Dominus reliquerit, alios a gratia sua repellens atque abiiciens a se. Vel 'reliquias' dicit populi simplices et idiotas qui abiecti sunt inter eos, sicut apostoli fuerunt et multi de turba Christo adhaerentes, sicut et ipsi profitentur impii dicentes:
Numquid aliqui ex principibus credidit in eum? sed turba haec quae non nouit legem, maledicti sunt.