Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[9:28] VERBUM ENIM CONSUMMANS, ET BREVIANS IN AEQUITATE: QUIA VERBUM   BREVIATUM FACIET DOMINUS SUPER TERRAM:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9:28] VERBUM ENIM CONSUMMANS, ET BREVIANS IN AEQUITATE: QUIA VERBUM   BREVIATUM FACIET DOMINUS SUPER TERRAM:

 

Quasi uero aliquis quaereret cuius praedestinatione ista uocatio fiat utriusque populi, respondet: praedicatione propria ipsius Domini incarnati. Et hoc est QUIA FACIET DOMINUS per semetipsum VERSUM BREVIATUM SUPER TERRAM, hoc est praedicationem compendiosam, secundum quod dicitur:

 

     Sapiens paucis innotescit uerbis.

 

SUPER TERRAM, id est quae superest omnem terrenae et humanae sapientiae doctrinam, sicut et magnus ille Domini Iohannes profitetur dicens:

 

     Qui de terra est, de terra loquitur. Qui de caelo uenit, super omnes est.

 

Quomodo autem superemineat haec doctrina caeteris omnibus praemittit, dicens quia VERBUM CONSUMMANS ET ABBREVIANS IN AEQUITATE, uidelicet faciet. Consummare est 'perficere' quando uidelicet id quod inchoatum est ad perfectionem ducitur. Euangelica itaque praedicatio, quam per semetipsum Dominus attulit, aedificationem necessariam in ueteri lege inchoatam consummauit, id est perfecit, addendo scilicet quae ad plenitudinem iustitiae deerant, sicut ipsemet crofitetur dicens:

 

     Nisi abundauerit iustitia uestra... etc.

 

CONSUMMANS IN AEQUITATE, id est supplens quod de aequitate minus fuerat, hoc est quod de perfectione iustititiae atque uirtutum defuerat; et praetermissis innumeris obseruantiis carnalibus, abbreuians, in duobus scilicet praeceptis caritatis, ipsam aequitatem, ubi uidelicet diuiti illi qui de salute animae suae consulerat eum respondit:

 

     Hoc fac et uiues.

 

In his enim duobus mandatis tota lex pendet et prophetae.

 

Possumus etiam dicere quantum ad multitudinem uerborum in Nouo Testamento, quod Vetus praecepit abbreuiatum quia pauca sunt quae in monte Dominus, cum Nouum traderet Testamentum, apostolic dixerit, ad comparationem eorum quae per Moysen praecepit, et parua sunt quatuor euangeliorum uolumina ad comparationem quinque librorum Moysi. Magna itaque est haec Euangelii commendatio, ut et in sententia sit perfectius et in uerbis breuius.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License