Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[9:30] QUID ERGO DICEMUS? QUOD GENTES QUAE NON SECTABANTUR IUSTITIAM,   APPREHENDERUNT IUSTITIAM: IUSTITIAM AUTEM, QUAE EX FIDE EST.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9:30] QUID ERGO DICEMUS? QUOD GENTES QUAE NON SECTABANTUR IUSTITIAM,   APPREHENDERUNT IUSTITIAM: IUSTITIAM AUTEM, QUAE EX FIDE EST.

 

QUID ERGO. Quandoquidem non dilectam fecit dilectam et nunc e conuerso uidemus dilectam factam non dilectam, hoc est electo populo gentili totum fere Israel esse reprobatum, qua cause id accidisse dicemus, de reprobatione uidelicet populi sui? Et hoc est Quid DICEMUS? super hoc scilicet quod gentiles qui primitus non nouerant IUSTITIAM, id est fidem quae ad iustitiam perducit, nunc APPREHENDERUNT IUSTITIAM, illam scilicet ueram animi IUSTITIAM QUAE EX FIDE EST, non quae in exterioribus consistat operibus.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License