IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [9:32] QUARE? QUIA NON EX FIDE, SED QUASI EX OPERIBUS: OFFENDERUNT IN LAPIDEM OFFENSIONIS, |
[9:32] QUARE? QUIA NON EX FIDE, SED QUASI EX OPERIBUS: OFFENDERUNT IN LAPIDEM OFFENSIONIS,
QUARE hoc, inquam? QUIA NON apprehendit, subaudis iustitiam quae EX FIDE est, SED QUASI iustitiam, non reuera iustitiam quae est Ex OPERIBUS, hoc est legis litteram occidentem sequens in exterioribus et carnalibus obseruantiis, spiritali et mystica intelligentia quae fidem Christi aedificat, non est iustificatus et uiuificatus sicut scriptum est:
Et hoc quidem ideo quia OFFENDERUNT IN LAPIDEM OFFENSIONIS, hoc est per Christum scandalizati sunt, quem propter humanae naturae infirmitatem Deum minime crediderunt. Solent pedes impingere atque offendi in paruis lapidibus qui prae paruitate sua uix animaduerti possent. Sic et Christus pro paruitate suae humilitatis quam mundo exhibuit, a Iudaeis contemptus, lapis eis offensionis factus est, ut in eum Iudaei non credentes ad ea quae diceret indignarentur.