Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[9:33] SICUT SCRIPTUM EST: ECCE PONO IN SION LAPIDEM OFFENSIONIS, ET   PETRAM SCANDALI: ET OMNIS QUI CREDIT IN EUM, NON CONFUNDETUR.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[9:33] SICUT SCRIPTUM EST: ECCE PONO IN SION LAPIDEM OFFENSIONIS, ET   PETRAM SCANDALI: ET OMNIS QUI CREDIT IN EUM, NON CONFUNDETUR.

 

SICUT SCRIPTUM EST, in ipso uidelicet Isaia: ECCE PONO. Verba Patris sunt et promissio de Filio suo mittendo. Ecce pono, id est iam apud me, ponendum delibero in ecclesia humile fundamentum, sed forte, id est Verbum incarnatum. Quia enim lapis est, forte, quia offensionis, humile et ab offendentibus in eum conculcandum.

 

OMNIS, siue Iudaeus siue gentilis; IN EUM, non ei tamen uel eum; NON CONFUNDETUR, id est non erubescet, frustratus sua spe. Idem dicit LAPIDEM OFFENSIONIS et PETRAM SCANDALI. Et hoc in prophetis frequenter euenit, ut in eadem sententia uarientur uerba.

 

SION, id est specula, dicitur ecclesia quae in altum se per desiderium attollens, omnem suam sollicite quam hic habet actionem circumspicit, ne supernum eius impediat desiderium.

 

                                       [ ROMANS 10 ]

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License