IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [10:1] FRATRES, VOLUNTAS QUIDEM CORDIS MEI, ET OBSECRATIO AD DEUM, FIT PRO ILLIS IN SALUTEM. |
[10:1] FRATRES, VOLUNTAS QUIDEM CORDIS MEI, ET OBSECRATIO AD DEUM, FIT PRO ILLIS IN SALUTEM.
FRATRES. Ne uideretur Apostolus, qui a Iudaeis recesserat, ex aliquo odio magis quam ex studio corrigendi eos uituperasse, ostendit in effectu quantum caritatis affectum in eos et compassionem habeat, dicens se intente pro salute eorum Deum exorare, -- cum enim dicit: VOLUNTAS CORDIS ET OBSECRATIO, ex deuotione cordis orationem procedere demonstrat et magis eam in deuotione quam in uerbis consistere -- ac si dicat: licet sic eos uituperem, tamen, o uos fratres, orare PRO ILLIS ut saluentur non desisto. Unde et ecclesia singulis annis specialem pro Iudaeis orationem habet: 'Ut Deus auferat uelamen a cordibus eorum et agnita ueritate, quae Christus est, ad ipsum conuertantur'.
FRATRES eos, quibus scribit, Apostolus dicit secundum quod Veritas ait:
Unus est enim Pater uester qui in caelis est
ut eius correctionem quasi a fratre et compare, non superiore, libentius susciperent. Unde et haec in ecclesia inoleuit consuetudo, ut in exordiis lectionum quae de epistolis apostolicis sumuntur, 'Fratres' praenuntietur.