IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [10:2] TESTIMONIUM ENIM PERHIBEO ILLIS QUOD AEMULATIONEM DEI HABENT, SED NON SECUNDUM SCIENTIAM. |
[10:2] TESTIMONIUM ENIM PERHIBEO ILLIS QUOD AEMULATIONEM DEI HABENT, SED NON SECUNDUM SCIENTIAM.
Quare autem pro Iudaeis orandum uel eorum errori maxime sit compatiendum subponit dicens TESTIMONIUM ENIM, ex me ipso qui olim similiter faciebam.
AEMULATIONEM, NON SECUNDUM SCIENTIAM, hoc est zelum in Deum, non rationabilem nec bonum, quia erroneum, putantes scilicet quod non est iuxta illud Veritatis:
Sed uenit hora ut omnis qui interficit uos, arbitretur obsequium se praestare Deo. Et haec facient quia non nouerunt Patrem neque me.
Zelus, siue bonus siue malus, dicitur feruor quilibet atque commotio accensi animi ad aliquid gerendum.