Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[10:3] IGNORANTES ENIM DEI IUSTITIAM, ET SUAM QUAERENTES STATUERE,   IUSTITIAE DEI NON SUNT SUBIECTI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[10:3] IGNORANTES ENIM DEI IUSTITIAM, ET SUAM QUAERENTES STATUERE,   IUSTITIAE DEI NON SUNT SUBIECTI.

 

Quomodo autem non secundum scientiam statim adiungit, dicens IGNORANTES ENIM IUSTITIAM quam Deus approbat, quae est uidelicet ex fide Christi, ET SUAM, id est quam ipsi pro iustitia reputant et approbant, in obseruantiis scilicet carnalibus, uolentes STATUERE, hoc est immobilem conseruari.

 

IUSTITIAE DEI, hoc est illis Dei praeceptis quae obedientes iustificant, NON SUNT SUBIECTI, id est obedientes; quale est illud:

 

     Creditis in Deum, et in me credite.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License