Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[10:4] FINIS ENIM LEGIS, CHRISTUS, AD IUSTITIAM OMNI CREDENTI.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[10:4] FINIS ENIM LEGIS, CHRISTUS, AD IUSTITIAM OMNI CREDENTI.

 

FINIS ENIM. Vere ignorantes Dei iustitiam, quia fidem Christi non habent qua unusquisque fidelis iustificatur. Quod uere ex fide Christi quisque iustificetur et non ex sua iustitia, legalium scilicet operum, sic dicit quia OMNI CREDENTI, id est unicuique fideli, CHRISTUS, id est fides Christi, AD IUSTITIAM, hoc est ad hoc ut per eam iustificetur est finis LEGIS, id est legalium operum, quia quamdiu in illis operibus spem salutis constituunt, Christus eis non proderit. Unde et ad Galatas dicit:

 

     Si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit

 

et per semetipsum Christus ait:

 

     Usque ad Iohannem lex et prophetae.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License