Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[10:9] QUIA SI CONFITEARIS IN ORE TUO DOMINUM IESUM, ET IN CORDE TUO   CREDIDERIS QUOD DEUS ILLUM EXCITAVIT EX MORTUIS, SALVUS ERIS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[10:9] QUIA SI CONFITEARIS IN ORE TUO DOMINUM IESUM, ET IN CORDE TUO   CREDIDERIS QUOD DEUS ILLUM EXCITAVIT EX MORTUIS, SALVUS ERIS.

 

Et hoc est QUIA SI tu, quicumque sis etc. ORE SUO, confitetur qui quod enuntiat intelligit; CORDE SUO credit qui cor et uoluntatem suam applicat his quae credit, ut ipsa uidelicet fides eum ad opera trahat, ueluti cum quis credendo Christum A MORTUIS resurrexisse in uitam aeternam, satagit prout potest ut uestigia eius sequendo ad eiusdem uitae beatitudinem perueniat.

 

Notandum uero frequenter euenire quod, cum de Veteri Testamento aliqua in Nouo testimonia inducuntur, facile est inducta testimonia applicari ad id confirmandum ad quod inducta sunt, si per se ipsa considerentur. Si uero loci illius, unde sumpta sunt, circumstantial simul attendamus et quomodo superiora Scripturae uel inferiora ei quod inde sumptum est cohaerere queant, plurimum nostra angustatur intelligentia. Quod in hoc quoque ipso quod nunc expositum est contingit testimonio.

 

Quod ut diligentius intueamur, ipsius Scripturae uerba latius replicemus. Scriptum est itaque in Deuteronomio, capitulo LVII, cum post legem datam Mouses ad obseruantiam legis populum exhortaretur his uerbis:

 

     Mandatum hoc quod ego praecipio tibi hodie, non supra te est neque procul positum nec in caelo situm, ut possis dicere: Quis nostrum ad caelum ualet conscendere ut deferat illud ad nos, ut audiamus atque opere impleamus? neque bans mare positum, ut causeris et dicas: Quis ex nobis poterit transiretare mare et illud ad nos usque deferre, ut possimus audire et facere quod praeceptum est?

 

Item, capitulo LVIII:

 

     Sed iuxta est sermo ualde in ore tuo et in corde tuo, ut facias ilium.

 

Ecce ex his uerbis, si ea iuxta litteram sequamur, hoc solum Iudaeos admonere uidetur, ut non conquerantur de difficili intelligentia legis quasi per aenigma aliquid obscure sit dictum; sed omnia ita aperte praecipi ut per se queant intelligi, nec aliquam habere excusationem Si praeceptis differat quis obedire quia ea non ualeat intelligere. Sed quondam Apostolum, legis peritissimum, maxime nos sequi conuenit, oportet nos iuxta eius sensum ad fidem Christi quae dicta sunt accommodare.

 

Sciens itaque Moyses legem ipsam quam dederat mysticis et obscuris sensibus esse plenam, qui nonnisi per aduentum Christi et ascensionem eius aperiendi essent -- sicut scriptum est:

 

     Et incipiens a Moyse et omnibus prophetis, interpretabatur eis scripturas

 

et sicut ipse dicit:

 

     Nisi ego abiero... etc.

 

et iterum:

 

     Paraclitus autem... etc.

 

-- admonet populum ne desperet de spirituali illa legis intelligentia tamquam numquam aperienda, quasi non esset mundus habiturus qui de caelo ueniret, ut sensum Dei quem in lege habuerat aperiret; quia reuera Filius Dei de caelo uenturus erat et iterum ascensurus, ut hanc mundo intelligentiam ministraret tam per se ipsum quam per Spiritum Sanctum, post ascensionem ad hoc ipsum mittendum.

 

Notandum Uero hoc quod adiunxit Apostolus: AUT QUIS DESCENDET IN ABYSSUM, nequaquam in suprapositis Moysi uerbis contineri sed pro hoc ibi esse dictum:

 

     Neque trans mare positum... etc.

 

Haec itaque uerba uel ipse Apostolus sensum prosecutus adiunxit, uel forte, iuxta aliam qua nunc utimur translationem, ea tantum collegit quae congruere propositae uidit. Potest quippe quod dicitur Non est bans mare positum ita intelligi ut non mt in abysso, hoc est in inferno locatum, ut uidelicet propter ipsum illuc oporteat aliquem descendere et mare huius saeculi ut ad illud profundum inferni perueniat penetrare, ut tale sit 'ultra mare' ad si dicatur 'deorsum'. 'post mare', id est in illa ulteriori amaritudine inferni post misenam praesentis uitae,

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License