IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [10:12] NON ENIM EST DISTINCTIO IUDAEI ET GRAECI: NAM IDEM DOMINUS OMNIUM, DIVES IN OMNES QUI INVOCANT ILLUM. |
[10:12] NON ENIM EST DISTINCTIO IUDAEI ET GRAECI: NAM IDEM DOMINUS OMNIUM, DIVES IN OMNES QUI INVOCANT ILLUM.
DICIT ENIM, ut superius in Isaia comprehensum est.
NON ENIM. Dixi OMNIS, siue scilicet Iudaeus siue gentilis et merito quia ad hanc obtinendam salutem nihil refens diuersitas populorum, dummodo una sit fides qua IN EUM credamus potius quam ei uel eum, ut supra meminimus.
DIVES IN OMNES, id est sufficiens omnes ueris ditare diuitiis, QUI INVOCANT ILLUM, non qui uocant. Vocatio quippe exteriorum sonus est uerborum, de qua dicitur:
Non omnis qui dicit mihi Domine. Domine, intrabit in regnum caelorum.
Inuocatio uero est interior clamor, id est deuotio animi ad Deum suspirantis, de qua Moysi dicitur:
Quid clamas ad me?