IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [10:14] QUOMODO ERGO INVOCABUNT IN QUEM NON CREDIDERUNT? AUT QUOMODO CREDENT EI, QUEM NON AUDIERUNT? QUOMODO AUTEM AUDIENT SINE PRAEDICANTE? |
[10:14] QUOMODO ERGO INVOCABUNT IN QUEM NON CREDIDERUNT? AUT QUOMODO CREDENT EI, QUEM NON AUDIERUNT? QUOMODO AUTEM AUDIENT SINE PRAEDICANTE?
QUOMODO ERGO. Suum et aliorum apostolorum officium commendat, ostendendo scilicet quam Sit necessaria eorum praedicatio ut credant homines et saluentur. Continuatio: Quandoquidem qui INVOCAVERIT saluabitur, ergo inuocandus est hominibus ut Saluentur. Sed IN QUEM NON CREDIDERUNT? ERGO QUOMODO INVOCABUNT? ac si aperte dicat: nullo modo.
EI, id est non solum [non] in eum sed nec ei, id est praeceptis uel admonitionibus eius QUEM NON AUDIERUNT, neque per se ipsum praedicantem neque per alium qui eum praedicaret.
SINE PRAEDICANTE, uel ipso uel alit.