IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [10:15] QUOMODO VERO PRAEDICABUNT NISI MITTANTUR? SICUT SCRIPTUM EST: QUAM SPECIOSI PEDES EVANGELIZANTIUM PACEM, EVANGELIZANTIUM BONA! |
[10:15] QUOMODO VERO PRAEDICABUNT NISI MITTANTUR? SICUT SCRIPTUM EST: QUAM SPECIOSI PEDES EVANGELIZANTIUM PACEM, EVANGELIZANTIUM BONA!
[QUOMODO] PRAEDICABUNT aliqui NISI MITTANTUR? Sicut ipse Filius a Patre, et apostoli ab ipso Filio ita eis dicente:
Sicut misit me Pater, et ego mitto uos.
Hic pseudo tangit apostolos, quit non missi a Deo, per se ipsos ad praedicandum ueniunt. De quibus ipsa Veritas:
Omnes, inquit, quotquot uenerunt, fures sunt et latrones.
Exemplum hoc de Isaia uidetur assumptum.
Apostolorum pedes speciosi fuerunt quia affectus eorum a contagio terrenae cupiditatis mundi exstiterunt et puri ln Deo, non quae sua sunt de praedicatione quaerentium sed quae Iesu Christi, nec uentri sed Deo seruientium. Unde et bene eorum pedes a Domino abluti sunt , quos etiam propter hanc mysticam eorum speciositatem calceamentis abscondi prohibuit, quia deforme est quod occultatur, et ubi male agitur lux absconditur.
EVANGELIZANTIUM PACEM, id est praedicantium atque docentium reconciliationem ad Deum. In quo etiam mysterio, omni domni quam intrarent dicere praecipiuntur:
BONA, scilicet illa uera, quae nec oculus uidit etc. In hac quidem uita pacem et reconciliationem ad Deum per paenitentiam iam assequimur, sicut scriptum est:
Conuertimini ad me et ego conuertar ad uos.
Bona uero illa postmodum in future uita. Unde bene praemisit pacent, et postea bona.