IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [10:19] SED DICO: NUMQUID ISRAEL NON COGNOVIT? PRIMUS MOSES DICIT: EGO AD AEMULATIONEM VOS ADDUCAM IN NON GENTEM: IN GENTEM INSIPIENTEM, IN IRAM VOS MITTAM. |
[10:19] SED DICO: NUMQUID ISRAEL NON COGNOVIT? PRIMUS MOSES DICIT: EGO AD AEMULATIONEM VOS ADDUCAM IN NON GENTEM: IN GENTEM INSIPIENTEM, IN IRAM VOS MITTAM.
Dixi in fines, id est ad extremes etiam partes mundi quas incoli certum est a gentilibus. Sed NUMQUID ideo non cognouerunt Iudaei quia scilicet praedicatio transiuit tam longe ad gentes? hoc est numquid ideo se possum excusare quasi eis non fuerit oblata praedicatio, et hoc praedicantium culpae imputare? Nec dicit tantum 'non audiuit' sed etiam NON COGNOVIT, id est non animaduertit ipsius praedicationis ueritatem, ac si diceret: reuera fecit, licet malitiae et inuidiae seu terrenae cupiditatis zelo resisteret. Unde et peccatum eius in Spiritum Sanctum irremissibile persistit. Et hoc ipsius Moysi testimonio adstruit, qui sicut PRIMUS prophetarum scripserit ita et prius hanc eorum malitiam scripto etiam prophetauit.
EGO -- uerba sunt Dei -- AD AEMULATIONEM, hoc est per me ipsum praedicando dicit Filius Dei.
ADDUCAM VOS in inuidiam et odium tam mei ipsius quam meorum. Cum autem inuidia sit odium alieni boni, monstrat profecto eos scienter in Christum deliquisse.
IN NON GENTEM MITTAM uos PER INSIPIENTEM GENTEM, hoc est per dispersionem uestram faciendam ab infidelibus Romanis, faciam uos non esse populum. Non enim recte populus uel yens dicitur nisi hominum congregatio.
IN IRAM uos mittam aliorum hominum etiam dispersos, ut dirit exactionibus uos semper opprimant atque affligant.