IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [10:21] AD ISRAEL AUTEM DICIT: TOTA DIE EXPANDI MANUS MEAS AD POPULUM NON CREDENTEM, ET CONTRADICENTEM. |
[10:21] AD ISRAEL AUTEM DICIT: TOTA DIE EXPANDI MANUS MEAS AD POPULUM NON CREDENTEM, ET CONTRADICENTEM.
AD ISRAEL AUTEM, id est Iudaeos.
TOTA DIE, id est toto tempore praedicationis meae quae uere dies et illuminatio mundi est dicenda, EXPANDI MANUS MEAS, hoc est ad eos colligendos ultroneum me obtuli, per manus, id est opera eis quotidie exhibita, a uia scilicet gentium penitus declinans ut eis omnino uacarem.
SED CONTRADICENTEM, quod peius est, et modis omnibus me calumniantem. HERE