Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[11:1] DICO ERGO: NUMQUID REPULIT DEUS POPULUM SUUM? ABSIT! NAM ET EGO   ISRAELITA SUM EX SEMINE ABRAHAM, TRIBU BENIAMIN:

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[11:1] DICO ERGO: NUMQUID REPULIT DEUS POPULUM SUUM? ABSIT! NAM ET EGO   ISRAELITA SUM EX SEMINE ABRAHAM, TRIBU BENIAMIN:

 

DICO ERGO. Quia tot auctoritatibus confutauerat Iudaeos et nouissime gentium electionem et eorum reprobationem manifeste prophetatam docuerat, ne hinc maxime occasionem gloriandi aduersus Iudaeos gentiles in sua altercatione praesumerent, quasi intelligentes populum ilium penitus esse reprobatum, incipit et gentilibus hanc gloriationem et Iudaeis desperationem auferre; et iam ad inuectionem gentilium redit ut eorum quoque superbiam conterat. Continuatio: Quandoquidem tam manifestis testimoniis reprobatio Iudaeorum confirmata est, igitur dico, id est hoc arbitror quaerendum quod sequitur et soluendum.

 

POPULUM SUUM, id est Iudaeos, ex toto REPULIT Ut nullum inde ulterius assumat.

 

ISRAELITA, id est Iudaeus, non proselytus, et de genere ABRAHAM, non per Ismael uel Esau descendens sed per BENIAMIN, et de genere maledicti Saul cuius reprobate est a regno posteritas.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License