Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[11:6] SI AUTEM GRATIA, NON EX OPERIBUS: ALIOQUIN GRATIA IAM NON EST   GRATIA.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[11:6] SI AUTEM GRATIA, NON EX OPERIBUS: ALIOQUIN GRATIA IAM NON EST   GRATIA.

 

SI AUTEM GRATIA, id est per gratiam, subaudis saluae factae sunt.

 

IAM NON EX OPERIBUS, id est ex meritis Suis. Non dicit 'per merita' sed ex meritis, quia et gratia Dei merita Pauli et aliorum non excludit. Sed ex meritis esset, non ex gratia, si initium a meritis nostris procederet nec gratia Dei praeiret, quae fidem saltem inspiraret uel praedicatores dirigeret.

 

ALIOQUIN, id est si aliter, hoc est contrario modo quam dico, euenisset id quod modo est GRATIA, id est gratis collatum, non praeuenientibus meritis nostris gratiam Dei.

 

NON esset GRATIA sed meritum solum. Conuenientem ab Elia similitudinem ad tempus nostrum Apostolus induxit et conuenienti exemplo temerarium iudicium gentium confutare incipit, cum etiam tantum uirum de consimili praesumptione a Domino uiderint reprehensum. Scimus lohannem Baptistam, quasi alterum Isaiam, primum Domini aduentum praecessisse et populum ludaeorum, quasi de eorum desperaret salute, grauiter arguisse his uerbis:

 

     Genimina uiperarum... etc.

 

ut in hoc quoque tempore gratiae de quo scriptum est:

 

     Usque ad Iohannem lex et prophetae

 

ea quae nunc de Elia dicta sunt consonare uideantur.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License