IntraText Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
[ LIBER IV ] [11:7] QUID ERGO? QUOD QUAEREBAT ISRAEL, HOC NON EST CONSECUTUS: ELECTIO AUTEM CONSECUTA EST: CAETERI VERO EXCAECATI SUNT: |
[11:7] QUID ERGO? QUOD QUAEREBAT ISRAEL, HOC NON EST CONSECUTUS: ELECTIO AUTEM CONSECUTA EST: CAETERI VERO EXCAECATI SUNT:
QUID ERGO? Quandoquidem ex electione gratiae Dei potius quam ex meritis suis reliquiae tantum Israel saluae factue sunt, igitur quid, subaudis dicendum sit, pates, hoc scilicet quod sequitur quia QUOD QUAEREBAT ISRAEL, hoc est requirebat a Deo quasi Suum et quasi per opera sibi debitum, NON EST CONSECUTUS, uitam scilicet aeternam uel aeternam hereditatem.
ELECTIO VERO, id est pauci qui de populo illo per gratiam Dei electi sunt, quod quaerehat, id est uitam aeternam. CONSECUTA EST; CAETERI VERO EXCAECATI SUNT, non solum non assecuti quod quaerebant sed ne ulterius credant penitus reprobati.