Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[11:8] SICUT SCRIPTUM EST: DEDIT ILLIS DEUS SPIRITUM CONPUNCTIONIS:   OCULOS UT NON VIDEANT, ET AURES UT NON AUDIANT, USQUE IN   HODIERNUM DIEM.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[11:8] SICUT SCRIPTUM EST: DEDIT ILLIS DEUS SPIRITUM CONPUNCTIONIS:   OCULOS UT NON VIDEANT, ET AURES UT NON AUDIANT, USQUE IN   HODIERNUM DIEM.

 

SICUT SCRIPTUM EST: DEDIT ILLIS SPIRITUM COMPUNCTIONIS. Origines:

 

     Ubi scriptum sit: "Dedit illis Deus spiritum compunctionis, oculos ut non uideant et aures ut non audiunt usque in hanc diem", hactenus inuenire non potui. Puto autem hoc modo dixisse Apostolum: "Caeteri uero excaecati sunt et sicut scriptum est de eis, dedit illis spiritum compunctionis". Sed ea quae de caecitate oculorum et de auditu aurium per lsaiam dicta sunt: "Auditu audietis et non intelligetis, et uidentes uidebitis et non uidebitis. Incrassatum est enim cor populi huius" etc. Nunc ergo sensum Isaiae uidetur Apostolus suis sermonibus protulisse. Similiter et de his facit quae de Dauid Scriptura pronuntiat: "Fiat mensa eorum", etc.

 

SPIRITUM COMPUNCTIONIS, hoc est inuidiae et odii, quibus eorum mentes pungerentur, id est stimularentur aduersus Christum et suos.

 

OCULOS, id est rationem per se uidere non ualentem, ET AURES, id est nec alio docente intelligentem.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License