Petrus Abaelardus
Commentaria in epistolam Pauli ad Romanos

[ LIBER IV ]

[11:9] ET DAVID DICIT: FIAT MENSA EORUM IN LAQUEUM, ET IN CAPTIONEM,   ET IN SCANDALUM, ET IN RETRIBUTIONEM ILLIS.

«»

Link to concordances:  Standard Highlight

Link to concordances are always highlighted on mouse hover

[11:9] ET DAVID DICIT: FIAT MENSA EORUM IN LAQUEUM, ET IN CAPTIONEM,   ET IN SCANDALUM, ET IN RETRIBUTIONEM ILLIS.

 

FIAT MENSA EORUM. Origenes:

 

     Quod ex Isaia uel ex Dauid uidetur assumptum, in utroque unus quodammodo sensus exponitur.

 

Item idem:

 

     Quod dixit in captionem in psalmo non habetur scriptum, neque in Septuaginta neque in Hebraeo. Et rursum in psalmo habetur coram ipsis, Apostolus autem non posuit coram ipsis.

 

Mensa eorum CORAM IPSIS, id est scriptura Veteris Testamenti eis tradita et ab eis frequentata, unde cibum animae intelligentes sumunt.

 

IN LAQUEUM ET IN CAPTIONEM, hoc est in laqueum quo ipsi non alios capiant sed capiantur et detineantur, ne uia Veritatis incedant quae ait: Ego sum uia, ueritas et uita, dum scilicet nihil ibi mystice accipiunt sed ad litteram, quae occidit, cuncta exponunt; ET IN CAPTIONEM, dum saepe Domino uel sanctis doctoribus confligentibus cum eis, his quae de Scriptura eis obiiciuntur testimoniis ita capiuntur et constringuntur, ut se expedire ab obiectis non ualeant, quale est illud quod eis Dominus opposuit dicens:

 

     Quomodo ergo Dauid in spiritu uocat eum Dominum dicens... etc.

 

ET IN SCANDALUM ET IN RETRIBUTIONEM, hoc est in retributionem scandali animae suae, id est damnationis, non salutis, secundum uerbum Domini quo ait:

 

     Est qui accusat uos Moyses

 

et secundum quod Apostolus dicit:

 

     Et qui in lege peccauerunt, per legem iudicabuntur.

 

Scandalum etiam lex eis facta est, id est offensae et indignationis causa, cum multa Christum et suos uel dicere uel facere uiderent quae legi contraria crederent. Unde illud est quod dixerunt:

 

     Nos audiuimus ex lege quia Christus manet in aeternum.

 


«»

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License